- SANDALIARIUS Apollo
- SANDALIARIUS Apollosimulacrum fuit Apollinis, quod Augustus Caesar, ex strena, quam ipsi Equites Kalendis Ianuariis in Capitolio praebebant, mercatus est, et in vico quondam regionis quartae dedicavit, unde vicus ipse Sandaliarii accepit nomen, Onuphr. Panvinius et Sext. Rufus. Dictus autem Sandaliarius Apollo est, a Sandalio, ut quidam volunt, quod simulacrum istud eiusmodi calceamentorum genere fuerit ornatum: quod fere probat theodorus Pulmanus, qui annotat, in antiquis duobus Suetonii exemplatibus, pro eo, quod in excusis est, Apollinem Sandaliarium, fuisse Apollinem Sandaliatum. Anton. tamen Sabellicus, non vicum ab Apolline, sed contra Apollinem a vico, Sandaliarium fuisse appellatum, quod in eo vico, in quo haec Apollinis effigies, plurimi Sandaliorum opifices habitaverint, cum quo etiam facit Laevinus Torrentius: Sandalium vero quid proprie fuerit, dicetur infra. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 2. c. 7. in quod scriptis Paralipom. Dempsterus vicum ab Apolline, huncque ab effeminato cultu itidem sic dictum contendit, quod sandaliis, calceis muliebribus, indutus esset. Id vero vituperio feminis cessisse et mollitiei fuisse argumentum, testantur Aelianus var. Histor. l. 1. c. 18. Idem vici huius in lapide antiquo istam adfert mentionem: Germanico. Caesare. C. Fonteio. Capitone. Cos. Kal. Iun. Seiae. Fortunae. Aug. sacr. Sext. Fonteius. L. Trophimus. Cn. Pompeius. Cn. L. Nicephorus. Mag. vici Sandaliarii. reg. 4. anni 18. Sed et alia de illo exstat Inscor. D. M. M. Afrani Heliodori. Magistri. vici. Sandaliarii. M. Afranius. immol. Patrono. fec. Locus autem Suetonii in Aug. c. 57. hic est, Pretiosissima Deorum simulacra mercatus, vicatim dedicabat; ut Apollinem Sandaliarium et Iovem Tragoedum aliaque. Vide quoque P. Victorem. l. 14. Var. Lect.c. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.